monumenta.ch > Plinius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 147
{LXXXIV} aliqui negant et religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigari dicitur, et non secus atque cytinus adstringit et cohibet vulnera prohibetque serpere.